ceptum est, ac proinde in Aegiptios imperium obtinuisse constat: et apud eos literarum seu scripturae primordia comperisse. antiquarum autem rerum scrutatores, plures inquiunt fuisse Mercurios, nec quis horum Trismegistus fuerit satis constat. hunc tamen a Coelo et Saturno progenitum propria testantur scripta, ac Aegiptiis Θὼθ nuncupatum, quod nomen filio Tat graecum pater scribens, invariatis praecipuis literis transtulisse patet, sui nominis monimentum posteris inculcans, veram dictionem graecam Ἑρμῆν, quae Mercurium Latinis sonat, data opera praeteriens, ne ab eo inchoatum nomen a futura progenie deleretur. quod non parum indicat Mercurium sui ipsius graecam fuisse interpretem. alius namque Graecus Mercurii veram denominationem Ἑρμῆν aegre silentio praetermisisset, ut filio Tat patris aegiptiacam vocem Θὼθ conferret, quae quidem ab ipso Mercurio sumens originem in futuras progenies graderetur. quocirca non temere in tanta scribentium controversia Mercurius hic Trismegistus aliorum Mercuriorum progenitor aut saltem secundus fuisse videretur, cum is ipse non a Mercurio, sed a Coelo et Saturno se genitum fateatur. nam hac lege satius illi congruerent, quae de tanto connumerantur homine. literarum enim auctor esse non poterat, quin Mosis tempora praecederet. Mosen namque a cunabulis omni Aegiptiorum doctrina scriptura sacra testatur imbutum, quod absque literis fuisse difficile creditur, nec insuper Aegiptiorum imperium consequi post Pharaones, ac alia pleraque nomina, quibus qui de ipso narrant sibi congrediuntur. praeterea cum ante et post Mosen alii Aegiptiis imperantes historiis enumerati sint, Trismegistum antea regnum tenuisse necessarium appareret. non enim ahas esset Mercurius Saturni filius, qualem se 10 cap. profitetur: nam floruit Saturnus Sarug
Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/20
Haec pagina emendata est
XVI
Praefatio Flussatis.