et unicum insectatur scopum. quum autem a vero excidit, et alienum inquirens, non philosophus at φιλόδικος, aut equidem φιλόδοξος nuncupandus est. quocirca ne proprii instituti fungendi praecipuo tuo homini depereat occasio, praestantissimi huius boni conceptum, sub Pimandrae vocabulo illustrissimi huius Ter maximi Mercurii opera denunciatum exhibeo. cuius proventu, candide θεόφοβε, tria haec cuivis animae ratiocinanti admodum elegantia suscipies, Dei nempe, sui, ac mundi considerandi copiam, ac horum assequendorum conatus, subtili breviloquentia tradita. quae cum antiquissima ac praeter chartarum praesidium vetusta sint, ne si pleraque varia in transcribendis exemplaribus pingentium incuria aut ignorantia rei suborta sint, mireris. quantum itaque in nobis extitit, intemeratam texturae sinceritatem nec minus tuendam, quam ut par erat, sensum pro dignitate investigandum curavimus. quapropter dictiones aut particulas, quas a graeco exemplari ad annum 1554 edito detraximus, ad oram codicis e regione contulimus: ut tibi varietatis causa nullo taedio sit obvia. harum autem dictionum nonnullas a pristinae editionis indice selegimus: quas aliquando a textura deletas esse idem indicat index: aliquas vero, accito consultorum assensu, non tantum graecarum, sed etiam orientalium linguarum (ut pote Josephi Scaligeri, iuvenis illustrissimi, non minus doctis linguis eruditi, quam conditione et prosapia praeclari) opera, perpaucos pingentis errores sarcientes transtulimus, quarum loquutiones passim a latinis alienas, cum verborum phrasi, tum hieroglyphicarum significationum vetusta frequentia comperies. at quoniam hic Mercurii libellus philosophiam Divino permiscet oraculo, utrique, philosophiae nempe et divino sermoni denunciando, cum saepenumero latina vocabula desint, ab iis qui philosophiam
Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/17
Haec pagina emendata est
XIII
Praefatio Flussatis.