Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/16

Haec pagina emendata est
XII
Praefatio editionis Flussatis Oandallae. Burdigalae,
1574.

Franciscus Flussas
lectori θεοφόβῳ εὐθενίαν.

Quandoquidem omnium eorum quae sunt causas a Divinis ortum ducere constat, universus philosophiae splendor apud omnes et singulos eius scopum disquirentes unicus fuit supremi illius Boni perquirendi conatus, nullo discrimine recte ac oblique philosophantibus, quo nihil praestantius vel potentius extat. id utique uni tantum animantium se discemendum praebet, ei nimirum quod ex ipsius Boni proprio potissimam constitutionem suscipit. quo vetus illa priscorum παροιμία, τὸ ὅμοιον τῷ ὁμοίῳ νοητόν, partibus suis functa, omne genus hominum in propria munera obeunda prorsus adigat. hominis namque concinnitatem in iis quae a bona mente tractantur speculandis consistere citra controversiam habetur. homo quippe animal Divinum solum philosophandi capax Divina contemplatur, ac per suimet Divinitatis spectationem supremum illud Bonum, omnis potentiae simulac virtutis originem Deum, omnium opificem et causam, peculiari et sibi destinato munere concipit: tumque verae philosophiae insectator est, cum philosophiae verum