– 24 –
specie prima et gravior vox duo habet spatia, acuta
unum, ut A et a. Diapente dicitur de quinque: sunt
enim in eius spatio voces quinque, ut a D in a. Sed
gravis eius vox tria habet spatia, acuta duo. Diatessaron
sonat de quatuor; nam et quatuor habet voces,
et gravior eius vox quatuor habet spatia, acuta vero
tria, ut a D in G. Has tres species, symphonias, id
est, suaves vocum copulationes memineris esse vocatas,
quia in diapason diversae voces unum sonant.
Diapente vero et Diatessaron diaphoniae, id est, organi
iura possident, et voces utcumque similes reddunt.
Tonus autem ab intonando nomen accepit, qui
maiori voci novem, minori vero octo passus constituit:
semitonium autem et ditonus, et semiditonus,
etsi voces in canendo coniungunt, divisionem tamen
nullam recipiunt.
CAPUT VII.
de modis quatuor et affinitatibus vocum
Cum autem septem sint voces, quia aliae, ut diximus, sunt eaedem, septenas sufficit explicare, quae diversorum modorum, et diversarum sunt qualitatum. Primus modus vocum est, cum vox tono deponitur, et tono et semitonio, et duobus tonis intenditur, ut A et D. Secundus modus est, cum vox duobus tonis remissa, semitonio et duobus tonis intenditur, ut B et E. Tertius est, qui semitonio et duobus tonis descendit, duobus vero tonis et semitonio ascendit, ut C et F. Quartus vero deponitur tono, surgit autem per duos tonos et semitonium, ut D et G. Et nota, quod se per ordinem sequuntur, ut primus in A, secundus in B, tertius in C. Itemque primus in D, secundus in E, tertius in F, quartus in G. Itemque nota has vocum affinitates per diatessaron et diapente constructas: A enim ad D, et B