Pagina:Guidonis Aretini Micrologus (ed. Amelli).djvu/20

Haec pagina emendata est

– 22 –


gitur etiam et diapason. Quae quia raro inveniuntur, a nobis minus inter VI annumerantur. Sed origo quidem diapason, quae et qualis sit, qui studiosus perscrutatur, in sequentibus reperiet].

In nullo enim cantu aliis modis vox voci coniungitur, vel intendendo, vel remittendo. His etiam adiungitur septima diapason; quae quia raro invenitur, minus inter alias adnumeratur. Cumque tam paucis clausulis tota harmonia formetur, utillimum est, altae eas memoriae commendare, et donec plene in canendo sentiantur et cognoscantur, ab exercitio nunquam cessare. ut his veluti clavibus habitis canendi possis peritiam sagaciter, ideoque facilius possidere.

CAPUT V.

de diapason et cur septem tantum sint notae?

Diapason autem est, in qua diatessaron et diapente iunguntur; cum enim ab A in D sit diatessaron, et ab eadem D in a acutam sit diapente, ab A in alteram a diapason existit: cuius vis est eamdem litteram in utroque habere latere, ut a B in ♮, a C in c, a D in d, et reliq. Sicut enim utraque vox eadem littera notatur, ita per omnia eiusdem qualitatis, perfectissimaeque similitudinis utraque habetur et creditur. Nam sicut finitis septem diebus eosdem repetimus, ut semper primum et octavum diem eumdem esse dicamus, ita octavas semper voces easdem figuramus et dicimus, quia naturali eas concordia consonare sentimus, ut D et d. Utraque enim tono et semitonio, et duobus tonis remittitur, et item tono et semitonio et duobus tonis intenditur. Unde et in canendo duo aut tres, aut plures cantores, prout possibile fuerit, si per hanc speciem differentibus vocibus eamdem quamlibet antiphonam incipiant et decantent, miraberis, te easdem voces diversis locis, sed minime diversas habere, eundem-