Pagina:Guidonis Aretini Micrologus (ed. Amelli).djvu/19

Haec pagina emendata est

– 21 –


tius in c
c
, quartus finit. Ab F vero quaternorum passuum primus terminabit in b rotundam, secundus in f, [tertius in c. A b vero rotunda quatuor passuum in secundo invenies
, reliqui vacant. Ab a
a
superacuta quatuor passuum, in primo invenies d
d
reliqui vacant].[1]
Et de dispositionibus vocum hi duo regularum modi sufficiant, quorum superior quidem modus ad memorandum facillimus. Hic vero extat ad faciendum celerrimus. In sequentibus vero omnes divisionum modi in brevi patebunt.

CAPUT IV.

quibus sex modis sibi invicem voces iungantur

Dispositis itaque vocibus inter vocem et vocem, alias maius spatium cernitur, ut inter Γ et A, et inter A et B, alias minus, ut inter B et C, et reliqua. Et maius quidem spatium tonus dicitur, minus vero semitonium, semis videlicet, id est, non plenus tonus. Item inter aliquam vocem et tertiam a se tum ditonus est. id est, duo toni, ut a C ad E, tum semiditonus, qui habet tantum tonum et semitonium, ut a D in F, et reliqua. Diatessaron autem est, cum inter duas voces quocumque modo duo sunt toni, et unum semitonium, ut ab A ad D, et a B in E. et reliqua. Diapente vero uno tono maior est, cum inter quaslibet voces tres sunt toni, et unum semitonium, ut ab A in E, et a C in G, et reliqua. Habes itaque sex vocum consonantias, id est, tonum, semitonium, ditonum, semiditonum, diatessaron, et diapente.

[Quibus adhuc consonantiis duae aliae modorum species a nonnullis cantoribus superadduntur, hoc est, diapente cum semitonio: ut ab E ad c. Itemque diapente cum tono: ut a C ad a.Adiun-


  1. Le parole poste tra parentesi quadre in carattere minore mancano in diversi codici mss.