Pagina:Guidonis Aretini Micrologus (ed. Amelli).djvu/18

Haec pagina emendata est

– 20 –


omnes antiqui fecere principium. Item ab A ad finem nona collecta parte, eodem modo B litteram iunge. Post haec ad Γ revertens ad finem usque metire per IIII, et in primae partis termino invenies C. Eademque divisione per IIII sicut cum Γ inventum est C, simili modo per ordinem cum A invenies D; cum B invenies E, et cum C invenies F, et cum D invenies G, et cum E invenies a et cum F b rotundam. Quae vero sequuntur, similium et earumdem omnes per ordinem medietate facile colliguntur, ut puta ab B ad finem in medio spatio pone aliam ♮. Similiterque C signabit aliam e, et D aliam d, et E aliam e, et F aliam f, et G aliam g, et reliqua. Eodem modo posses in infinitum ita progredi sursum vel deorsum, nisi artis praeceptum sua te auctoritate compesceret.

De multiplicibus diversisque monochordi divisionibus unam apposui, ut cum de multis ad unam intenderetur, sine scrupulo caperetur. Praesertim cum sit tantae utilitatis, ut et facile intelligatur et intellecta vix obliviscatur. Alius vero dividendi modus sequitur, qui etsi minus memoriae adiungitur, eo tamen monochordum velociori celeritate componitur, hoc modo: cum primum a Γ ad finem novem passus, id est, particulas facies. primus passus terminabit in A, secundus vacat: tertius in D, quartus vacat, quintus in a, sextus in d, septimus in a
a
: reliqui vacant. Item cum ab A usque ad finem novenis passibus partiris, primus passus terminabit in B, secundus vacat: tertius in D, quartus vacat: quintus in ♮, sextus in e, septimus in
: reliqui vacant. Item cum a Γ ad finem quaternis dividis, primus passus terminabit in C, secundus in G, tertius in g, quartus finit. Ab C vero ad finem similiter quatuor passuum primus terminabit in F, secundus in c, ter-