Pagina:Guidonis Aretini Micrologus (ed. Amelli).djvu/17

Haec pagina emendata est

– 19 –


meditetur, donec vi et natura vocum cognita, ignotos ut notos cantus suaviter canat. Sed quia voces, quae huius artis prima sunt fundamenta, in monochordo melius intuemur, quomodo eas ibidem ars naturam imitata discrevit, primitus videamus.

CAPUT II.

quae vel quales sint notae vel quot?

Notae autem in monochordo hae sunt. In primis ponitur Γ graecum a modernis adiunctum. Sequuntur septem alphabeti litterae graves, ideoque maioribus litteris insignitae, hoc modo: A B C D E F G;. Post has eaedem septem litterae acutae repetuntur, sed minoribus litteris describuntur, in quibus tamen inter a et ♮ aliam b ponimus, quam rotundam facimus; alteram vero quadravimus, ita a b ♮ c d e f g. Addimus his eisdem litteris, sed variis figuris tetrachordum superacutarum, in quo b et ♮ similiter duplicamus, ita a
a
b
b

c
c
d
d
. Hae a multis dicuntur superfluae; nos autem maluimus abundare, quam deficere. Fiunt itaque simul omnes XXI, hoc modo: A B C D E F G : a b ♮ c d e f g: a
a
b
b

c
c
d
d
. Quarum dispositio a doctoribus aut tacita, aut nimia obscuritate perplexa, adest etiam pueris breviter ac plenissime explicata.

CAPUT III.

de dispositione earum in monochordo

Γ itaque inprimis affixa ab ea usque ad finem subiectum cordae spatium per novem partire, et in termino primae nonae partis A litteram pone, in qua