DE FOEDERE PIETATIS ET DOCTRINAE
Ad suos gratianei decreti auditores
Quod bellum a Juliano caesare christiano populo consulto
ac fraudolenter movebatur, idem nunc imprudenter atque
ignoranter suscitatum praeter suam et omnium opinionem videmus ab
indoctis quibusdam simulatoribus novae pietatis, qui non opibus
in pauperes effundendis, neque abscindendis cupiditatibus
honoribusque declinandis, sed flectendis cervicibus, unaque
calumniandis melioribus ignarum sibi vulgus attraxerunt.
Quippe Julianus non securi aut gladio, quibus ira priores hostes christianorum armaverat, sed ignorantia et caligine ingeriorum christianam sapientiam obruere, cursumque religionis nostrae revocare nitebatur, clausis christianorum scholis, aversisque procul ab Ecclesia praemiis et honoribus literarum.
Norat enim ille Apostolos, etsi humana eloquentia profanisque scientiis expertes, tamen suscepisse demissam sibi e coelo aeternam sapientiam divinamque facundiam, qua evangelicae veritati pectora mortalium aperirent, eosdemque terris cedentes, Christique sinum adeuntes reliquisse posteris imitationem pietatis sermonisque coelestis; quem veteres Patres Apostolorum successores alebant Graecorum ac Latinorum selectioribus et purioribus literis; quibus Christiana doctrina illorum in ore coruscans, falsaeque religionis tenebras discutiens, populos nationesque integras, exiguo tempore, sub Christi signa traduxerat.
Has facultates et artes, quas christiani sapientes hostium nostrorum detractas manibus adversus eos mire converterant,