DE CANONE INTERIORE
ad suos juris pontificii auditores
Habita Romae anno mdcciii
Vestra, juvenes, in hoc Archigymnasio assiduitas atque
modestia vestraque discendi cupiditas postulare videtur a nobis ne
proximis vacationibus vos absque aliqua utilitate atque
occupatione studio vestro digna dimittamus. Cum autem quotidie sacros
a nobis exterioris disciplinae canones accipiatis, decet sane ut
instantibus jam solennioribus poenitentiae temporibus,
recurrentibusque annuis diebus funeris illius unde nobis beatae vitae
processit aeternitas, referatis hinc vobiscum interioris disciplinae
rationem, ex qua quisquis vestrum, ab studio legum jus reddere
aliis addiscit, sciat in posterum, quod est longe difficilius, jus
reddere ipsi sibi atque ab animo suo propulsare injurias corporis:
quique totos dies a civili scientia docetur alios regere, norit, quod
magis interest hominis, regere semetipsum; nec modo cum
civibus, dum in hac vita mortali moratur, verum et cum propriis
affectionibus tuto ac tranquille ad beatam spem immortalitatis
habitare. Quid enim prodest tribuisse unicuique suum,
exsteriorisque justitiae usu composuisse lites alienas, quando animi nostri
litigiis discindimur et nobiscum perpetuare injustitiam exercemus,
tradentes mentem in corporis potestatem iramque atque
cupiditatem supra rationem attollentes, permutatis contra naturae legem
singularum facultatum officiis?
Quo igitur simul cum tranquillitate publica quisque propriam assequamur, oportet omnes juris regulas introrsum retrahere, ar-