Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/414

Haec pagina emendata est
412
orationes

deinceps inveniendorum, quibus investigando, facis instar, praeibat ratio magistrorum.

Quamobrem Plato, qui scriptis suis doctrinam comprehendit omnium ante se sapientum, sive graecorum sive barbarorum, exemplo veterum, quaerere magis quam decernere assuetus, non tam adstruendo quam evertendo docet; institutaque ambigendi arte detegit humanam ignorantiam, ut qui prius magna opinione scientiae inflabamur, post Platonis lectionem non aliam sapientiam agnoscamus praeterquam conscientiam erroris nostri; quoque magis ratiocinando progredimur, eo amplius nescire atque ignorare discamus.

Sed cum ad eam diem natura rerum omnibus ad observandum occurreret, recessit fere ab oculis, postquam posteriores philosophi mentes hominum ab rebus ipsis ad propria decreta, sive singularum dogmata scholarum averterunt, ut veritas, quasi tota in praeceptorum scripta commigrasset, non amplius a natura sed ex illorum sententiis peteretur. Quique primi praecipuis definitionibus et enunciatis universa concluserint, Aristoteles fuere, Crisippus et Epicurus. Quorum primus academicorum veterum, alter stoicorum, postremus democriticas doctrinas in rerum infínitatem tendentes finitam ad rationem artemque coangustarunt. Cumque antea sapientia per manus familiariter traderetur, in publicam lucem prodiens involvit thesauros suos, forasque promsit pro vulgi sensu tantum colores veritatis, ita ut velamenta magis illius ad nos quam veritas ipsa pervenerint.

Translata igitur ad harum trium sectarum principes omni auctoritate ac potestate doctrinarum, curae hominum, quae ante rebus ipsis incubabant, convolarunt omnes ad interpretationem sententiarum cujusque sectae doctorum, qui res ad vulgi gratiam deflectentes, nostramque investigandi libertatem circumscribentes infinitam rerum varietatem e nostris mentibus excluserunt. Hinc investigatio causarum, quae feliciter ad Platonem usque processerat, quaeque antea novi semper aliquid proferebat, exortis tribus illis sectarum principibus ac finitoribus doctrinarum, continuo institit atque quievit: donec proximis saeculis eruditorum studia Platonis auctoritatem jamdiu intermortuam simul cum