DE RECTA IN JURE DISPUTANDI RATIONE
Habita in romano archigymnasio xvi kal. dec. mdcci
Doctrinae omnes atque scientiae artesque illae quae manus
ministerio non utuntur, ad duo genera ferme revocantur: quorum
alterum solam contemplationem sibi proponit, alterum vero
disputandi potius causa contemplatur. In contemplatione
potissimum versantur scientiae rerum naturalium, quae in Pythagorae,
Thaletis, Anaxagorae ac Democriti olim enatae sinu, initio in
experimentorum recessibus habitabant, ad Socratem usque ac
Platonem: a quorum praeceptis ad aulicas atque ambitiosas concessere
peripateticorum scholas, ubi, deposito veritatis amore, verborum
laudem atque popularem gratiam praeoptarunt, et quae prius
veris notionibus animos imbuebant, ambitioso post acumine
vanitatem armarunt, ut non tam soliditas rationum, quam theatralis
quaedam subtilitas et vulgarium sententiarum obstinatio in
scientiis laudaretur.
Extincta deinde cum apud Graecos tum apud Latinos eloquentia, doctrinae, quae a scholis Graecorum ad Arabas migrarunt, non solum veritatis, verum etiam sermonis ac disputationis amisere laudem et a perpetuae orationis ubertate atque cultu ad enthymematum et syllogismorum salebras transierunt.
Ad alterum genus doctrinarum ubi saepius contemplatio disputationis causa suscipitur, ipsa pertinet eloquentia, quae scientiis aliis verba suppeditat, et humaniores omnes literae, interque civiles artes nostra potissimum jurisprudentia, quae recte cogitatis et recte itidem disputatis alitur atque coalescit. Quae sane juri-