Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/398

Haec pagina emendata est
396
orationes

sibi erat avarus otii, ut e medio forensium occupationum pelago ad non minus laboriosum antiquae jurisprudentiae studium velut in portum sese referret. Itaque praeter abstrusa legum vocabula partesque alias juris veteris in lucem prolatas, ritus omnes atque solenniores verborum formulas, quibus civile ac sacrum Romanorum commercium irretiebatur, ex infinita varietate scriptorum obscurisque ambagibus mirabiliter extricavit. Ita ut sermonis elegantiam pluribus, huic vero uni sacram atque solennem latinae linguae supellectilem debeamus.

Atque hos, initio ab Alciato facto, liceat mihi vocare majorum gentium jurisconsultos, inter quos Cujacius, omnium aetatum judicio, summus erit Juppiter. Quid nunc vero commemorem Semones deos: Dionysium nempe Gothofredum, Petrum Fabrum, Raevardum, Corasium, Coccejum, Merillum, Maranum, Robertum, Charondam, Zasium, aliosque numero potius illis majores quam doctrina pares?

Non tamen adeo Italiae vertit male, ut omnis cum Alciato suo jurisprudentia in alienas terras commigrarit. Nam dum hic ei quieto vivere licuit ac Bononiae juventutem erudire, plures peperit selectioris doctrinae jurisconsultos, etsi neminem prorsus cum Cujacio comparandum. Excelluit autem in primis Antonius Augustinus, qui ortum quidem ab Hispania traxit, doctrinam vero et gloriam ab Italia. Quam autem Bononiae sub Alciato scientiam hausit, adduxit in forum romanum, ubi inter duodecim viros litibus judicandis, quos Rotae auditores vocant, a Pontifice lectus, collegium doctrina tum celeberrimum auxit ipse nova ingentique gloria. Neque enim civile modo jus et profanum, sed et sacrum atque omnem prope romanam antiquitatem emendavit. Nec doctrinarum tantum, sed morum etiam eluendis maculis natum diceres, tanto ardore atque spiritu in Tridentino concilio adversus temporum corruptelam pro prisca Patrum disciplina dimicavit!

Postremo haud mihi reticebitur Guidus Pancirolus regiensis, illustriorum scholarum in Italia magister eximius, qui cultiori jurisprudentiae universae antiquitatis notitiam eruditissimis libris comprehensam attexuit.

Cum igitur, ut brevi narratione ostendimus, jurisprudentiae