Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/390

Haec pagina emendata est
388
orationes

illo doctrina et omnium artium inventione atque elegantia praecellens, quae cum tota graecis coloniis, moribus et peregrinationibus celebraretur, Magna Graecia dicebatur. Ex qua cum in universam Italiam doctrina permanaret, tanta sectae illius apud posteros mansit auctoritas, ut conturbato discrimine temporum, ii etiam qui Pythagoram praecesserant sapientes pythagorei vocarentur; unde natum ut Numa pythagoreus haberetur, cum longo intervallo temporis Pythagoram anteierit. Fuit enim Pythagoras in Italia temporibus iisdem quibus Lucius Brutus Roma Tarquinios ejecit[a 1]: qui error in mentes irrepsit, quia pythagoreum nomen tanta erat auctoritate ut non jam certae sectae, sed universae sapientiae appellatio fuerit ac nota. Hac autem doctrina nequaquam crediderim caruisse Romanos publicae disciplinae rectae instituendae studiosissimos et finitimorum ad pythagoreos confluentium exemplis excitatos. Legati autem quaerendis legibus missi, non modo Atheniensium et Lacedaemoniorum, sed celebriorum omnium Graeciae atque Italiae populorum leges descripserunt, in quibus eminebant eae quas Magnae Graeciae urbes a pythagoreis acceperant, quasque etiam a tribus legatis fuisse descriptas tradidit Servius in Virgilium[a 2].

Atheniensium autem leges, unde Decemviri potiorem juris romani partem traxerunt, Draconem et Solonem, ut omnes norunt, habuere auctores sapientissimos illius aetatis, qua studia doctrinarum non ad inanem gloriam, sed ad usum reipublicae vertebantur. Leges vero Lacedaemoniorum cum ceteris Romam a legatis translatae[a 3], manarunt etiam e philosophia[a 4]: quippe latae a Lycurgo, mortalium sapientissimo, qui Homeri sapientium omnium[a 5] parentis atque magistri primus poemata vulgavit[a 6]. Leges vero e Graecia Romam relatae, non modo Decemviros, qui prudentia potius et usu rerum humanarum quam literis valebant,


  1. Cicer., Tuscul., iv, in princ.
  2. Ad illud aequosque saliscos.
  3. Justin, in Proem.
  4. Ammian. Marcell.
  5. Plutarch, in Vit. Licurg.
  6. Apollodor., apud Clem. Alex., Strom., i. i, p. 327.