Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/374

Haec pagina emendata est
372
orationes

Memphitide depositum Homerus a Phanite scriba sacrorum[a 1] accepit, eorumque scribendo tenuit ordinem, et, ut Sybillas taceam, Demodocus, Hesiodus, atque Homeri praeceptor Phemius, et ipse tandem qui omnes ante se poëtas obruit Homerus, a quo longa peregrinatione omnis omnium gentium sapientia ex universo terrarum orbe contracta fuit atque in Iliadem suam et Odysseam immortali artificio traducta.

Horum autem temporum sapientes ideo sententiam suam numeris et metro concludebant, ut ea dicendi novitate supra vulgus in coelum evecti suis dictis divinam auctoritatem compararent. Unde non ante soluta oratio inter Graecos fuit instituta, quam sapientia eorum promtior esse coepit atque vulgatior. Hinc priscis temporibus arte musica omnium notitia scientiarum continebatur, qui enim doctrinam carminibus complecteretur, idem ad erudiendos agrestes animos melodiam adhibebat, ut vulgi aures armonia demulsas alliceret: unde qui musicam calleret idem erat et poëta, ceterasque scientias et theologiam praecipue profitebatur. Cum aegyptia doctrina res naturales a divinis minime divelleret, imo et naturales causas in deorum nomina commutaret. Igitur mentem universam ac primam initiumque rerum et motionum omnium verterunt in Jovis idolum, ignem in Vulcanum, terram in Berecyntiam, si ve matrem animantium atque plantarum et metallorum, humiditatem in Oceanum, quem ipsi dicebant esse Nilum, aërem in Minervam; rebusque minoribus in minores deos commutatis, translatisque speciebus omnibus naturalibus in humanas figuras, deorum infinitatem pepererunt et laboriosum sane atque operosum in eas vulgi cultum instituerunt, totaque natura rerum cum foetibus qualitatibusque suis in religiosas imagines commigravit.

Putabant enim Aegyptii unam rerum omnium eamque immensam atque infinitam esse naturam, species ac formas universas e suamet infinitate ingenito et perenni motu assiduaque sui circumvolutione proferentem atque in mentis identidem et corporis universitatem perpetua singulorum animorum et cor-


  1. Marsh., p. 436.