Haec pagina nondum emendata est
que nec positionem adiuuat, nec uocalem ante uocalem impedit.
VI.
m non eliditur sed corripitur , nisi praecedat diphthongus, aut uocalis circumflexa, tunc enim producitur.
VII.
Vocales in sine non eliduntur, sed per apocopen, si fieri potest, abijciuntur, aut corripiuntur.
VIII.
Praepositiones inseparabiles ab / er / ver / vn / weg / ser / sequente uocali corripiuntur. Idem fit in separabilibus in compositione & extra compositionem, quae nec positione neque diphthongo producuntur.
IX.
Augmentum ge in praeteritis & uerbalibus & his similibus , & praepositio inseparabilis be / natura corripiuntur. Possunt tamen & produci, si sequantur duae consonantes.