Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 288.jpg

Haec pagina emendata est

272


uisae fuerint scribenti, modò in illis perseueret oda ad finem usque. Exempla mutationis optima sunt in canticis Lutheri, quae nos idiomate Ebraeo expressimus, seruato rythmo et syllabarum numero, ut ad melodiam Germanicam cani passint, quae si studiosis grata futura sciremus, libenter in publicum ederemus. Atque hactenus de ratione carminum apud Germanos ueteri et usitata.


DE RATIONE

CARMINVM

NOVA.


POssunt et ad Latinorum Graecorumque imitationem carmina scribi heroica et alia in lingua Germanica, quod Ebraeis est negatum, propter defectum Dactyli et anapesti, aliorumque pedum in quibus duae continuae breues syllabae consequuntur, quos Ebraei habere non possunt. In fine versus nihilominus seruari potest rythmus, et in Heroicis