Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 265.jpg

Haec pagina emendata est

DE SYNTAXI CONIVNCTIONVM.

I.

COniunctiones autem orationem ordiuntur, aut noma orazione superiori annectunt , aut similia coniungunt, vt: Wiewol ich mich zu dir vnd den deinen alles gutes vnd aller freundschafft versehe / Jedoch fellt jetzt eine solche gelegenheit fuer / darbey ichs pruefen kan vnd erkennen / etc. Etsi de te tuis que omnia bona & amica mihi promitto: tamen ea nunc offert se occasio, qua id experiundo cognoscere queam. In hac periodo orationem inchoat wiewol: nouam superiori annectit jedoch: vnd similes casus & modos coniungit.

II.

Hae coniunctiones sibi correspondent, & in oratione mutuò sese consequentes colon efficiunt: Wiewol / Etsi. Jedoch / Tamen. So schon / Quanque. Doch vel dennoch / Tamen. Zwar / Quidem. Doch / Tamen. Nicht allein /