Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 247.jpg

Haec pagina emendata est

suprà demonstrauimus. Wie ir vns bericht gethan / Vt certiores nos fecistis. Wie sies befunden / Vt cognouerunt, subintelligitur haben / habet. Nach dem es also geschehen / wie ich / du / er / jr / wir / sie bericht worden / Quod cum ita factum sit, ut certior factus sum, es, est, ut certiores facti sumus, estis sunt, subintelliguntur particulae bin / bist / ist / sind / seid.


IIII.

Infinitivus aut tota oratio infinitiua pro nominativo ponitur, vt: Borgen macht sorgen / aes alienum (datum uel acceptum ) curas parit. Alteri enim incumbit necessitas soluendi & reddendi, alter timet, ne suum perdat. Sorgen macht alt vnd vngestalt / Curae senium afferunt, & vultus mutant. Viel heuser bawen will Geld haben / Ad aedificia extruenda requiruntur sumtus. Eim jeden trawen ist nicht gut / Denn niemand weis eins andern mut / Cuiuis fidere non est tutum, propter occultas hominum naturas.