Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 199.jpg

Haec pagina nondum emendata est
DE IMPERSONALIBVS.

IMpersonalia sunt, quibus non praeponitur certa persona, Ich / du / er: Sed particula es uel man / & flectuntur in sola tertia persona singulari, vt: man sagt / dicitur, aiunt, es regnet / pluit. Fiunt autem Impersonalia ab omnibus verbis , & quae Latinis efferuntur terminatione Passiua, his praeponitur particula man / vt: man sagt / fertur, man fragt / quaeritur, man gehet / itur, man stehet / statur, man lacht / ridetur, man weint / fletur, man isset / editur, man trincket / bibitur, man spielt / luditur, man tanzt, Calcatur,&c. Quae verò apud Latinos Actiuam terminationem habent, illis praeponitur particula es / vt: Es gebueret / es geziemet / decet. es pflegt / solet. es gelueft / iuuat. es rewet / poenitet. es taget / diescit. es schneiet / ningic. es regnet / pluit. es donnert / tonat. es blizt / fulgurat. Et hoc modo formantur, quae apud Latinos Desideratiua sunt, vt : Mich