Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 130.jpg

Haec pagina emendata est

Tertia Neutrorum. Proprie uerò Actiua & Neutra duo tantùm tempora formant, uidelicet Prasens & Imperfectum: Caetera omnia formantur adminiculo quorundam verborum, uidelicet Futurum additione verbi werden / uel wollen / uel soellen / ad Infinitiuum praesentem: Praeteritum verò Perfectum Actiuorum, additione Ich habe / & Plusquamperfectum Ich hatte / ad Participium praeteritum. In Neutris uerò additione Ich bin & Ich war / ad idem Participium praeteritum. Totum uerò Passiuum formatur ex Participio praeterito, adiecto in Praesenti Ich bin / In Imperfecto, Ich war / In Perfecto, Ich bin worden / In Plusquamperfecto, Ich war worden / & in Futuro, Ich will uel al werde werden / ut uidere est ex paradigmatis quae sequuntur.

PRIMA CONIVGATIO.

INDICATIVO.