Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 092.jpg

Haec pagina emendata est

Pfingsten / & quae nunquam sola sunt, hoc est, in quibus species, non indiuiduum spectatur, vt: Bonen / Erbsen / Linsen / Kichern / Erneu / Gurcken / Pfeben / Kappern / Feser / Trebern / & numeralia post vnum & similia. Sed & haec & superiora variant ratione dialectorum.

Heteroclita seu anomala.

Amptman / Amptleute. Haubtman / Haubtleute. Spielman / Spielleute. Landsman / Landsleute. Altarman / Altarleute.

DE SPECIEBUS NOMINVM.

Nominum alia sunt primitiua, vt: Gott / Himel: Alia deriuatiua, vt: Goettlich / Himlisch. Deriuantur autem vel à nominibus, vel à verbis, vel à partibus indeclinabilibus. Suntque alia Adiectiua, alia Substantiua.

Adiectiuorum terminationes.