Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 086.jpg

Haec pagina nondum emendata est

Neutrorum & primam Masculinorum Declinationem sequuntur, vt : Der fried & friede / des friedes / Esaiae 9. Das gelenck & gelencke / des gelenckes. Sunt etiam quaedam TODOgr, vt: Der nam / sam / quae terminatio rarior est, & der name / same / quae forma frequentissima est, & der namen / samen / in prima Declinatione, iuxta quam terminationem formantur Casus, vt: Des samens / namens. De adiectiuis quoque obseruandum est, quod absoluta, cum praedicati loco ponuntur, sunc TODOgr, vt: Der Man ist klug / die Menner sind klug. Cum articulis vero declinantur in hac Declinatione, vt ostendet paradigma sequês, vt: der gute / des guten / die guten / etc. Substantiuis verò addita abijciunt n / in Nominatiuo, Accusatiuo & Vocatiuo plurali, vt: weise Menner / schoene Frawen / fette Schweine. Et Genitiuus singularis & pluralis, in formulis laudandi & vituperandi definit in terminationem articuli, ipso dissimulato, vt: guts muts / Lucae 15. guter dinge/ schoener gestalt / boeses sinnes / gutes verstandes / guter art / etc.