Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 072.jpg

Haec pagina emendata est

etc. Die Lenge / der Lenge. Die Stercke / der Stercke. In plurali vero in omnibus generibus Datiuo & Ablatiuo additur n / caeteri Casus inter se sunt similes, vt: Den Mennern / von den Mennern / die & der Menner / Viri, Virorum, Viros. Sed de hac quoque varietare docebicur in Declinationibus.

DECLINATIONES.

Declinationes Nominum sunt quatuor. Prima est Masculinorum. Secunda Foemininorum. Tertia Neutrorum. Quarta adiectiuorum generis Omnis, & quorundam substantiuorum Masculini & Neutri generis, adiectiuis similiter definentium.

PRIMA DECLINATIO.

Prima Declinatio complectitur nomina Masculina in quamcunque consonantem desinentia , quibus praeponitur articulus Der / quorum exempla habes suprà in singulis terminationibus. His additur in Genitiuo singulari