Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 071.jpg

Fuit in emendando quaedam difficultas
FIGVRA.

Figurae Nominum sunt duae: Simplex, vt: Gerecht/ Iustus. Composita vt:Vngerecht / Iniustus. Et quia deducuntur ab adiectiuis compositis substantiua, possunt illa decomposita appellari, vt: Ungerechtigkeit/ Iniusticia.

CASVS.

Casus Nominum sant sex: Nominatiuus, Genitiuus, Datiuus, Accusatiuus, Vocatiuus , Ablatiuus, qui discernuntur magis articulis quam terminationibus. Additur tamen Genitiuo singulari plerumque in Masculinis & Neutris s vel es / vt: Des Meisters / des Vogels / Thires / Buchs / Rosses / Stabes / Spiesses. In Foemininis vero,& adiectiuis in e definentibus , additur Genitiuo singulari / vt: die Frawe / der Frawen / der / die / das gute / des guten / quod idem sic in horum Datiuo & Ablatiuo singulari. Quaedam etiam in singulari TODOgr sunt, vt die Hand / der Hand /