Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 070.jpg

Haec pagina emendata est

o in oe / u in ue/ au in eu / aw in ew/ vt: Gesang / Gesenge / Cantus. Gans / Gense / Anser. Son / Soene / Filius. Tochter / Toechter / Filia. Buch / Buecher / Liber. Tuch / Tücher / Pannus. Haus / Heuser / Domus. Maus / Meuse/ Mus. Baum / Beume/ Arbor. Traum / Treume / Somnium. In quibusdam etiam geminantur Consonantes, vt apud Ebraeos in dagessatis, vt: Das Schloss / die Schloeser / Arx, Sera. Gott / Goetter / Deus. Idque sit plerunque in definentibus in l / m / n / s / t/in quibus etiam in singulari finalis litera geminatur , praeter pauca anomala, & in m definentia, quae pro altero m recipiunt b / quod in plurali in m redit, vt: das Lamb / die Lemmer/ Agnus. Definit autem pluralis numerus vel in er / vel in en / vel in e / vel Singulari similis est, vt: das Buch / die Buecher / Liber. der Herre / die Herren/ Dominus. die Hand / die Hende / Manus, der Engel / die Engel / Angelus. de qua re dicetur in declinationibus.