Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 052.jpg

Haec pagina emendata est

Lade / Gratia, Cista. die Garbe / Merges. Et abstracta à nominibus adiectiuis quantitatem aut qualitatem significantibus, vt: Die Groesse / Magnitudo, die Lenge / Longitudo. die Kuerze / Breuitas. die Weite / Amplitudo. die Breite / Latitudo. die Dicke / Crassitudo. die Hoehe / Altitudo. die Tieffe / Profunditas. die Fleche / Planicies. die Kruemme / die Beuge / Concauitas & Conuexicas. die Guete / Bonitas, die Weisse / Albedo, die Schwerze / Nigredo. die Roete / Rubedo, die Stercke / Robur.

Masculina quoque & Neutra sunt nonnulla TODOgr, quae vel in consonantem, vel in e mussitans desinunt, vt: Der Fried & Friede / Pax, das Gesind & Gesinde / Familia, das Herz & Herze / Cor. Sed vnius tantum terminationis declinationem recipiunt , vt: Des Friedes / iuxta primam declinatio- nem, non Frieden / iuxta quartam. Des Herzen / in quarta, non Herzes / in tertia. Des Gesindes / in tertia, non Gesinden /in quarta , quae vsu discenda sunt. Idem fit in adiectiuis , & quibusdam