Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 049.jpg

Haec pagina emendata est
REGVLAE SPECIALES.

Ex terminatione etsi aliquo modo cognoscitur genus, Foeminina enim pleraque in a desinunt, Et quae sunt terminationis, eiusdem fere sunt generis : tamen hoc non est perpetuum, sed vtrinque excipiuntur complura, ideoque genus aut vsu discendum, aut ex Lexico quaerendum est. Annotauimus tamen quaedam iuxta terminationes secundum ordinem Alphabeti.

Definentia in a.

In a definentia omnia fere Foeminina sunt,cum sint pleraque nomina munlierum , vt: Anna / Maria.

Definentiain b.

Masculina sunt haec: Der Stab / Baculus, der Raub / Praeda. der Leib / Corpus. der Dieb / Fur. der Hieb / Ictus. der Korb / Corbis,