Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 046.jpg

Haec pagina emendata est

& confessionem fidei edat, cum ad interrogata baptistae Ja .i. ita dicere iubetur. Sed pauca sunt Communia Germanis, atoque haud scio, an vllum praeterea sit, si non fit der & die Gemahl / quod tamen in Neutro rectius effertur. Nam quae Aelingerus affert in sua Grammatica , ec non agnosco. Dicimus enim der Widwer / Viduus, & die Widwe / Vidua, Caetera latina sunt.

V.

Numeralia à tribus ad mille in infinitum vsque sunt generis Omnis , vt: drey Menner / tres Viri, drey Frawen / tres Foeminæ, drey Thiere / tria Animalia. At substantiuum centum & mille, generis Neutri est, vt: das hundert / das tausent. Vnum & duo, variantur per genera distinctis terminationibus, vt: Einer / eine / eines & concise eins. Et cum Substantivo, ein / eine / ein. De caeteris numeralibus vide infra in Syntaxi, Zween / zwo / zwey.