Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 042.jpg

Haec pagina emendata est

6. Epicaenum, cum vno articulo vtrumque sexum complectimur, quod fit in Animalium appellationibus, vt: der Sperling / Passer, der Storch vel Storck / Ciconia , die Schwalbe / Hirundo , der Hund / Canis, die Katze / Catus, der Hecht / Lupus piscis.

7. Dubium, cum vox aliqua diuersis generibus effertur, vt: der teil & das teil / Pars, der Scepter & das Scepter / Sceptrum , die erkendnis & das erkendnis / Noticia, die gift & das gifft / Venenum, Et alia. Sed in his videndum, quid probet vsus, & suus cuique regioni tropus est.

Cognoscitur autem Genus apud Germanos quatuor modis. 1. Ex articulo, Masculino enim praeponitur der / Foeminino die / Neutro das / vt iam dictum est. 2. Ex adiectiuo addito per regulas demotione traditas. 3. Ex significatione per regulas generales. 4. Ex terminatione per regulas Speciales.