Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 024.jpg

Haec pagina emendata est
I.

Ex Vocalibus cognata sunta a & e interque se permutantur certo modo in comparatione & declinatione nominum, & informatione temporum, vt: Der Man/ Vir. Die Menner / Viri. Starck / Fortis. Stercker / Fortior, Lang / Longus. Lenger / Longior. Ich werffe / Iacio. Ich warff / Iaciebam. Etiam o & u inter se permutantur, perinde vt Holem & Schurec apud Hebraeos, vt: From & Frum / Probus. Son & Sun / Filius. Kommen & Kummen / Venire. Alterum tamen altero vsitatius est.

II.

Ex diphthongis cognatae funt au & eu / vt: Braun / Breuner / Fuscus. Haus / Heuser / Domus. Zaun / Zeune / Sepes. Keuffen / Emere. Gekaufft/ Emtus. Item ey & ei / vt: Frey / Freien. Item, ei & ie / vt: Schreiben / Scribere. Geschrieben / Scriptum.

III.

Ex vocalibus & diphthongis cognaetae sunt, a & ae / o & oe / u & ue / o & ue.