Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 019.jpg

Haec pagina emendata est

cum syllabam inchoant,& sequitur alia vocalis, & pronunciatur ifere vt g / &v vt f / vt: Jar / Annus. Jeger/ Venator. Joch / Iugum, Jubilieren / Iubilare. Vermanen / Monere. Viel / Multum. Vol/ Plenum. Et contra ex consonantibus w / quod natura mollius sonat quam b, & solis Germanis proprium est, Latinis & Greacis ignotum, & ex gemino vv componitur, interdum vocalis naturam induit, & cum a & e coniunctum diphthongum constituir.

Ex vocalibus siunt diphthongi, au / aw / eu /ew / ai / ay / ie / ae / oe / ue / ui / vt: Lauffen / Currere. Schawen / Spectare. Keuffen / Emere. Frewen / Gaudere. Wein / Vinum. Frey / Liber. Waise / Orphanus seu Pupillus. Hayn / Lucus. Tier / Bestia. Waehnen / Opinari. Koenig / Rex. Wueste / Eremus. Hui / Age.

Ex his ai ay ui rarissimè vsurpantut.

Praetereo dialectos, quae variae sunt; pro diuersitate regionum ,& quaedam peculiares diphthongos habent, vt: ou & ow / oi & oy.