Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 015.jpg

Haec pagina emendata est

tabellarijs facere voluisse: neque noticiam aut commendationem apud exteros habere:(quanquam sunt aliqui, & Bohemi & Poloni, qui discipuli mei suerunt Goldberga, & vt aliquando Grammatica Germanicam conscriberem precibus à me flagitarunt, sed absunt iam à me longifsimè) neque externos & exoticos indigenis & dometsticis anteserendos iudicasse. Quea cum ita sint, a vobis viri amplissimi & sapientissimi omni contentione peto, vt has lucubratiunculas meas vestro nomini inscriptas non tantum non indignè feratis, sed etiam contra maleuolorum morsus defendatis, & me cum meis omni humanitate ac liberalitate complectendum, fouendum, & promouendum suscipiatis. Ego contra polliceor,facturum me fedulò, quantum in me est, quod advestra & Reipub. exornationem & iunentutis promotionem a me proficifci poterit, & daturum operam, vt vestre erga me beneuolentie nunquam vos poeniteat. Quod reliquum est, commendo vos & Rempub. vestram cum Ecclesijs & scholis in tutelam Dei, & memeosque secundum Deum in vestrae amplitudinis amicitiam, studium & fauorem. Valete. Bendelebij, Calendis