Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 013.jpg

Haec pagina nondum emendata est

vrbis vestre, quae & ex antiquissimis aclaudatissimis vana, & Thuringiae, quam ego inter dialectos linguae Germanicae no vltimam censendam existimo, metropolis est:& ad versionem bibliorum Lutheri Germanicam prima principia dedit, & maximum adiumentu attulit. Cum enim Lutherus Augustinianorum bibliothecam Erphordiae Augustinianus & ipse summo studio perlustraslet, & in Biblia Latina incidisset, lectione libri dilectatus à conuentu fui ordinis exemplum illud vtendum petijt, & impetratum diligentissime perlegit, & memoria mandauit. Quod cum caeteri animaduertissent, vt propositum eius, quo haud dubié ipsum de versione Germanica cogitare non obscure intellexcrant, impedirent, repetierunt abipso commodati libri exemplu: & vt à studio suo abstraheretùr animus eius, alijsque curis occuparetur,munus ipsi aeditui & alias feruiles operas imposuerunt, melius esse dicentes, oppidatim mendicando eleemosynas comportare, quàm ociosis cogitationibus tempus perdere, mendicando enim no literis operam dando monasteria ditari. Sed, vt & Herodotus inquit, TODOgr