Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 012.jpg

Haec pagina nondum emendata est

testimonium Adami Siberi viri clarissimi, praeceptoris mei carissimi , ad quem simile factum retuli, indignissime ferens,cum anno ab hoc decimo nono ludimagister essem in patria mea, & quidam plagiarius versus aliquot, quos ex Fabricij & Siberi poematibus compilauerat, Senatui Hirtzbergensi dedicasset, quo quidem tempore omnem moui lapidem, nulli parcens operae, vt plagiarium illum inuenirem & in ius vocarem, sed frustra laboraui , propter nominis, quod fictum erat, incertitudinem. Haec eo dixi, vt & famam meam omnibus donis cariorem liberem, & hominem illum TODOgr qui de me sinistre suspicatus est, cuius supra mentionem feci (quicunque is est) retundam. De vobis vero viri amplissimi & sapientissimi longè aliud mihi polliceor: tum quod & virtute & iudicio & nominis existimatione multis alijs antecellitis, tum quod confido meliorem apud vos per quosdam bonos factam esse mei mentionem & commendationem. Quae quidem ipsa cogitatio praecipua fere caussa fuit, cur vestro nomini, quicquid id est laboris mei, dedicare voluerim: Ad quam aceedit confideratio