Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 010.jpg

Haec pagina emendata est

cobi filio & Susanna, ante annos 23. editum, dedicaui patriae meae Senatui gratitudinis ergo, quod me in scholam Electorianam Grimensem misera. Explicationes Euangeliorum anniuersariorum , quae Postilla appellantur, carmine Elegiaco cotextas, inscripsi Christophoro à Czedlitz compatri meo munificetissimo. Quatuor libros precationum,& Catechisimum Lutheri quadrilinguem nuncupaui inclyto & generoso Domino, Dn. Iohanni Friderico Comiti in Hardeck &c. in Cunstad, Domino meo clementissimo, à quo plurimis maximisque beneficijs, perpetua memoria dignissimis, sum affectus, Libros tres carminum facrorum dedicaui Baronibus Christophoro & Iohani Schenckijs, Dominis in Teupitz & Landsberg &c. Quinque libros variorum carminum propter materie diuersitatem diuersis inscripsi: Primum quidem, qui Epithalamia continet, amplissimo Senatui Vratislauiensi, Alterum, qui Epicedia habet & Epitaphia,clarissimo viro Andreae ab Hertuuig I.V. Doctori, Caesareo consiliario & Fiscali per vtramque Silesiam: Tertium, in quo sunt Epigrammata, nobilibus Sebastiano , Henrico, & Sigismundo à