Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 009.jpg

Haec pagina emendata est

plagiarijs, qui suorum prognosticorum & aliarum lucubratiuncularum vnum atque alterum exemplum vni alicui nobili, aut comiti, aut oppido inscribunt, & alia alijs. Quod inhonestissimum & a literatis alienissimum crimen nuper falso mihi imputatum est a sapientulo quodam in Repub. Franconhusana, in literis publico nomine & sub signo totius Senatus ad me missis, quae propter inhumanitatem erant necque tanto magistratu, necque tàm celebri oppido,necque me vel insimo dignae. Ad quas ego, & hominis ineptiam admiratus, & nonnihil stomachatus, ita respondi, vt debui, & vt hominis stoliditas merebatur. Sed Deum testem facio (Si fas & pietas in caussa tam leui id fieri patiuntur) me toto vitae mete tempore ab hoc vicio abfuisse longissime, & nunquam ne vnicum quidem carmen, nedum integrum aliquod opusculum dedicasse pluribus & diuerfis, quod esset iuxta vernaculum nostrum prouerbium, vna sorore duos affines acquirere. Huic rei fidem faciunt exemplaria lucubrationum à me editarum, quas me apud vestram amplitudinem nominare, veniam mihi dari peto Primitias meas,carmen de Iosepho Iacobi