Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 007.jpg

Haec pagina emendata est

primogenitis cedebat, merito videri & existimari debet: Quod videlicet praeter cognitionem rerum Sacrarum & ad salutem nostram pertinentium, quae in libris Lutheri planissime & plenissime explicantur, disci potest ex ijsdem libris etiam perfecta & absoluta linguae Germanica cognitio,tam indigenis quam exteris nationibus vtilis & necessaria. Quam quidem ego Grammaticis regulis hoc libro complexus sum, ex Biblijs alijsque scriptis Lutheri collectis , cuius ego libros non tam hominis , quam Spiritus Sancti per hominem locuti agnosco, & planè in hac sum sententia, Spiritum Sanctum, qui per Mosen caeterosque Prophetas pure Ebraice, & per Apostolos Graece locutus est, etiam bené Germanice locutum esse per electum suum organon Lutherum. Absoque hoc enim esset, fieri non potuisset, vt vnus homo tam pure, tam proprie , tam eleganter Germanice loqueretur, sine cuiusquam ductu & adminiculo, cum praesertim lingua nostra Germanica habita fit semper difficilima, & nullis Grammaticorum regulis comprehendenda. Quod falsam esse cognoscent, qui has breues nostras praeceptiunculas, ad methodum Latinae Grammatices, quoad