Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 006.jpg

Haec pagina nondum emendata est

malè nominatur, cum ipsi etiam Indaei appellatione TODOhe Germanos nominet. Et si suspicione conictari liceat, etiam principes Ascanie inde denominatos dixerim, & quae oppida cum Ascher componuntur, non a cinere, sed ab Ascanio denominata videntur. Cum igitur Germanicae gentis pater sit Askenas primogenitus Gomeri, qui & ipfe fuit primogenitus primogeniti Iapheti, sequitar, successione patrum veteri Germanis deberi ius regni & facerdotij, quorum quidem vtrumque nobis contigit sub sinem mundi. Nam & imperium Monarchiae quartae a Romanis ad Germanos translatum est, vt iam electio quoquam imperatoris sit penes principes Germaniae: Et verum facerdotium, quod consistit in praedicatione Euangelij de vero sacrisicio Christi, ex idololatrias superstitionibus & tenebris pontificijs ereptum, & ad nos singulari Dei beneficio traductum est, vt iam non folum ex fontibus Prophetarum & Apostolorum Ebraice & Grece a doctis, fed & a vulgo Germanice ex riuulis Lutheri limpidissimis hauriri possit falubris de iustificatione hominis veritas. Ad haec duo beneficia accedit etiam tertium, quod ius duplicis haereditatis, quod ipsum quomalè