Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 004.jpg

Haec pagina nondum emendata est

quae Sinear dicebatur, inusitatae altitudinis turrim, Anno mundi 1756. quod factum diuinitus impeditum fuit confusione linguarum, & in perpetuam eius rei memoriam locus ab euentu Babel appellatus est , quod ibi nata esset linguarum confusio & varietas, cum ante id tempus vno & eodem sermone omnes vbique vterentur, vt testatur Moses in Genesi sua. cap. II. quem quidem fermonem fuisse primitus Ebraeum, nemo eft qui dubitet. Tunc igitur & Germanicam linguam natam esse vero consentanenm est, à quo tempore usquam ad annum praesentem Christi nati fesquimillesimum septuagesimum octauum, qui est ab exordio mundi quinquies millesimus quingentefimus quadragesimus, anni sunt ter mille septingenti octoginta quatuor, qui antiquitatem linguae nostrae ostendunt. Gens vero ipsa oriunda est ab Iapheto Nohae filio natu maximo, cuius nepos Askenas pater est gentis nostrae, a quo nomen factum credo praeposito TODOhe haeemantico Theaskenas, uel praepositione De, De Askenas, vnde postea deprauatè scriptum eft Duiscones & Tuiscoes,vnde Germanice aliqui Deutsch aliqui Teutsch scribunt. Narrant tamen quidam , primum regem Germanorum