Pagina:Grammatica Fennica.pdf/70

Haec pagina emendata est
58
De Verbo.

CAP. III. DE VERBO.

Verbum est Personale vel Impersonale.

Verbo Personali accidunt septem: Genus, Species, Tempus, Modus, Persona, Numerus & Conjugatio.

§. 1. Genera Verborum sunt tria:

Activum, Passivum, Neutrum.

Activum, quod actionem significat, & reqvirit Accusativum seu Casum quartum, (seu ejus loco Nominativum aut Genitivum certis legibus, de qua re in Syntaxi) facitque Indicativum Præsens in n / Præteritum primum in in / & Infinitivum in a / vel alternans ä.

Nota: Dialectus Aboica hic quoque vocalem ultimam absorbet.

Passivum, qvod passionem significat, facit Infinitivum in taa / vel