Pagina:Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453.djvu/80

Haec pagina nondum emendata est

S. 1453. Die 17. Julij.

Set. Sen. T. 19. Poi. !04 recto.

Quotl scribatur viro nobili Bartholomeo Marcello, oratori nostro ituro ad magnum tcucrutn.

Quamquam seculns sit adversns casus amissionis civitatis Constautinopolis, tamen delibcravimus cum nostro Consilio Rogatorinn, ut quemadinodum per alia vobis scripsimus , impetralo salvoconductu , vel signo securilatia a teucro, ut facere consnevit oratoribus euntibus ad eius presentiam, sequamini iter vestrum, propterea, obtenuto dicto salvocondnctu, vel signo, ad presentiam dicti magni teucri vos conferre solicitate, et presentatis nostris literis credulitatis, faotisque amicabilibus salutntionibus, et oblationibus, sicuti honori suo et nostro vobis convenire videbitur, exponete:

Quod, defuncto Illustrissimo domino patre suo, et informati de assumptione sue Excellentie ad illum dominium , disponent.'S cum eius Sublimitate in pace et benivolentia perseverare, sicuti fecimus cum lllustrissimis progenitoribus suis, misimus ad ejus preseutiam virum nobilem Laurentium Mauro oratorem nostrum, qui cum sua Excellentia, nostro nomine, congratulatus fuit de ejus successu in dominium , et confirmavit, ac de novo conclusit pacem et bonam amicitiam, cuius pacis copia apud vos est ; et fuit semper dispositio nostra, eam pacem inlegrum observare, et quum ad nostram pervenit noticianr, galeas nostras Romanie insimul cum duabus galeis nostris subtilibus, quas pro earum securitate cum illis miseramus, in earum reditu ex mare majori, fuisse per Imperatorem Constantinopolis insimul cum mercatoribus et mercantias retentas, et necessitatas stare ad defensionem illius urbis, singularem profecto habuimus displicentiam, et subito elegimus vos oratorem nostrum ad Excellentiam suam, ad declarandum quantum hoc nobis displicuerat, et ut daretur modus, quod galee nostre de Constantinopoli se levarent, quum pacem predictam, quantum in nobis erat, conservare intendebamus, et tamen si quid scrupuli in eam occurrisset, reformari posset, et armavimus quasdam galeas nostras, ut suprascripte, que in Constantinopoli crant, secure venire possent, et eo interim secutum est, quod ipsa eius Excellentie optinuit civitatem predictam Constantinopolis, ob quod, accedere distullistis, ut intelligeritis intentionem nostram. Nos vero perseverantes in bona dispositione nostra, de novo mandavimus, ut sequamini viam vestram, et declaretis sue Excellentie, dictam retentionem et moram galearum nostrarum predictarum in Constantinopoli, preter intentionem et scientiam nostram processisse, ut diximus, quod facile sibi persuadere debet, cum hujusmodi gàlee ad mercationem, et non ad bellum apte sint, quodque intelligimus, pacem predictam durare et firmam esse, et parati sumus, si Excellentie sue placet, illam continuare, servareque secum solitam bonam amicitiam et benivolentiam nostram. Et ideo vobis dedimus amplissimam facultatem et libertatem, nostro nomine faciendi omnes scripturas et solemnitates opportunas pro declaratione huius nostre mentis, et intentionis, circa hanc pacis conflrmationem, cujus copia apud vos est, ut diximus.