fortarent eo quod niultiim erat desolatus quia prolem non habebat. Medici vero cum statum imperatricis et domini vidissent, remedium apposuerunt, sic quod imperatrix tilium pulcherrimum peperit. Statira philosophi et quid de puero sentirent inii^eratori indicarent. Philo- sophi cum puerum viderunt, imperatori dixerunt: Domine, oportet quod puer ille, si diu vivere debet, (|Uod sub terra nutriatur, ut nuUum lumen per septem annos videat, et tunc puer deo et hominibus erat graciosus. Imperator secundum concilium philosophorum operatus est, puerum cum nutrice et ceteris mulieribus in domo subterranea ponebat, ut nuUum lumen preter lumen candeli videre poterant. Fi- nitis vij annis puer foras adducitur de domo et erat speciosus valde et graciosus coram deo et amabilis coram hominibus. Quando autem ad etatem legitimam pervenit, pater ejus de uxore pro eo providit, que erat filia regis huogarie speciosa valde. Nupcie erant solemniter cele- brate, quando vero nox adesset lectus preciosus factus est et in quolibet cornu lectis caniculus parvus qui de nocte vigilaret, ante lectum erat lampas ardens. Unde statuit imperator sub pena mortis quod nuUus accenderet lampadem nisi esset virgo. Filius vero imperatoris cum sponsam visitare deberet, ad lampadem respexit et nullum lumen in ea vidit, vocavit servos suos et ait: Votum voveo deo quod nisi lam- pas accendatur, lectura non intrabo. Queratur vero virgo que lam- padem accendat. Servi hoc audientes diligenter inquirebant si virgo inveniri posset, et non est virgo inventa. Redierunt servi denunciantes quod nullam virginem invenire poterant. Ille hoc audiens sponsam dimisit et ei anulum araoris tradidit dicens ei: Ecce sponsa mea dulcissima, lex patris mei adnichilata est, virgo inveniri non potest, que lampadem accendat, et ideo circuibo per regna donec inveniatur virgo. In aurora surrexit et sponse valedicit. Illa vero continue do- lorem emittebat nec ab aliquo consolari poterat. Cum autem juvenis per trium dierum spacium ambulasset, occurrebat ei quidam leo por- tans spinam in pede et signa satis aperte fecit, ut spinam de pede suo extraheret. Juvenis vero cum intellexisset signum, spinam ex- traxit ab eo. Hoc facto leo secutus est eum usque ad quoddam ca- strum juxta forestam, in quam leo intrabat. Rex illius castri quandam puellam virginem in filiam habebat. Quam cum vidisset, juvenis captus est in amorem illius in tantum quod eam in uxorem a rege peciit. Rex vero cum audisset quod erat filius unicus imperatoris, ait ei: Karissime, de optima progenie productus es et filiam regis hungarie in uxorem accepisti. Verumtamen non dum cognovisti, quod lex est dedita quod ante lectum nostrum est lampas, que non debet
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/703
Haec pagina nondum emendata est