Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/700

Haec pagina nondum emendata est

rant fontem confessionis scil. ora confitencium quando verecundiam et timorem ponit in tantum quod pre verecundia vel timore peni- tencie nolunt malum ante sacerdotem expandere. Et si sic fecerimns morti eterne condempnati erimus. Studeamus ergo etc.

277, app. 81.

Teobaldus in civitate romana regnavit, qui statuit pro lege quod nullus sub pena mortis uxorem aliquara propter pulcritudinem de- sponsaret, sed propter divicias, et si pauper esset mulier vero dives eam non acciperet, nisi tantum in diviciis possideret sicut et ipsa. Erat tunc miles quidam generosus sed pauper qui nullam uxorem habuit. Perrexit ad diversa loca et regna ut uxorem inveniret. Tandem unam dominam pulcherrimara et decentem invenit, que quasi infinitas divicias possidebat. Ait ei miles: Karissima domina, placet tibi me in virum habere ? At illa: Karissime, nosti legem? Lex est statuta quod vir mulierem non accipiet nec mulier virum nisi ambo equalia bona habeant. Ite ergo ut vobis tanta bona ad- quiratis sicut possideo et me in uxorem habebitis. Ille hoc audiens tristis recessit. Intime cogitavit quoraodo et qua via tot bona ad- quirere posset. Tandera dictura erat, quod quidam comes erat in partibus aliis cecus a nativitate, qui dives erat valde. Ille hoc audiens ad castrum ejus accessit et cogitavit quomodo militem cecum occidere posset. In die bomines arraati seraper parati erant custodire ducera. In nocte vero quendara caniculura habebat, qui la- trabat in tantura quod nullus ad lectura appropinquare posset, quando ex latratu canis dux excitaretur et de iniraicis premunitus esset. Miles hoc audiens ait intra se: In die non possum ducem occidere propter armatos, nec aliud mihi restat quam canem inter- ficere, et tunc meura propositura adiraplebo. Accidit una nocte, quod cura miles camerara ducis occulte intravit, statini caniculus cepit la- trare. Miles vero sagittam direxit et caniculura occidit. Dux vero non audiens caniculura credebat orania in pace esse. Sompnum cepit. Ipso dormiente railes extraxit gladium et ducem occidit et omnia bona sua abstulit et ad dominara perrexit et ait: Domina karissiraa, jara bona nostra sunt equalia et non reraanet aput te excusacio quin me in virura recipies. At illa: Dic raihi quoraodo in tam parvo tempore tot bona adquisivisti? At ille: Quendara ducera occidi et bona ejus abstuli. Ait domina: Antequara me in uxorem ducas