Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/670

Haec pagina nondum emendata est

648

247, app. 51.

Erat quidam imperator qui filiam pulchram habebat, que semper caput erectum ad celum habebat. Et tamen ceca erat utroque oculo, et manca utraque manu.

Moralitas. Karissimi: Eodem modo quilibet Judex debet habere pulchram puellam i. e. intencionem in celum erectum i. e. muneribus non corruptam. Puella erat ceca utroque oculo i. e. intencionem debet habere in celum respectu dextri oculi ad potestatem divitis nec fa- vorem amici. Et sinistrum oculum ad inopiam pauperum nec ad odium inimici, sed quasi cecus veritatem judicando. Conpetit ecian quod judex debet esse mancus utraque manu, ne sit nimis remiss»s propter munera nec nimis austerus, ut philosophus pithagorax djcit in proverbiis philosophorum :

Judex recte judicare

Si vis primo meditare.

Non te alliciat amor

Nec perturbet ire clamor.

248, app. 52.

Legitur de vulture, qui cum ceperit predam suam, probat, an totam predam possit secum portare et cum ea volare, an non. Si non, tunc dividit et tantum secum portat, quod possit liber volare. Et sic habet de preda quod sibi sufficit, nec propter hoc a volatu impeditur etc.

Moralitas. Karissimi: Sic heu multi divites predas suas i. e. divicias ponunt in abscondito. Et sic non possunt volare ad libe- ram suam voluntatem in regnum celorum etc.

249, app. 53.

Octavianus regnavit dives valde, qui super omnia uxorem suam dilexit propter tria, primo quia fidelis, secundo quia pulchra, tercio quia obediens et stabilis. Accidit una nocte quod cum in stratu suo jacuisset, intimare cepit sibi ipsi in corde quod terram sanctam vi- sitare vellet. Mane surrexit, vocavit Imperatricem et germanum suum unicum quem habebat et dixit: Imperatrix karissima, terram sanctam visitare volo, totum Imperium sub tua custodia committo, quia tantum iu te confido. Fratrem meum tibi assigno, ut sit tibi