646
virum sanctum i. e. confessorem et permane cum eo i. e. comple consilium suum et sic vitam tuam salubriter cum penitencia com- plebis, quod nobis etc.
245, app. 49.
Dicit ysidorus, quod est quidam lapis qui magnes vocatur, qui ferrum ad se trahit. Sed est alius lapis, sc. adamas, qui est de ma- jori fortitudine, quia facit ferrum de magnete ad se revertere.
Moralitas. Karissimi. Per magnetem intelligitur Adam, qui per peccatum totum genus humanum traxit ad mortem. Sed postea venit adamas, i. e. Cristus ihesus, domiuus noster, qui erat fortior in for- titudine virtutis, qui ad se traxit totum genus humanum et liberavit a morte. Et a potestate dyaboli. Rogemus.
246, app. 50.
Quidam homo erat qui unicum filium habebat, cui post mortem nichil preter domum dimisit. Qui cum magno labore vixit in tantum quod vix necessaria optinebat. Et quamvis coactus magna inopia tamen domum suum vendere nolebat. Puer iste habebat quendam divitem vicinum, qui domum ejus, ut suam faceret largiorem, cupie- bat emere. Sed puer nec prece nec precio vendere volebat. Quo conperto dives cogitabat domum a puero subtrahere. Incepit cum eo familiaritatem habere. Sed puer secundum posse suum familia- ritatem ejus devitabat. Denique contristatus dives quodam die ad eum venit et ait: puer, accommoda mihi parvam partem curie tue precio, quia in ea decem tonellos oleo plenos custodire volo. Puer autem necessitate coactus concessit et dedit ei claves curie. Puer vero interim victum raanibus acquisivit more solito, ac dives acceptis clavibus pueri curiam suflfodiens quiuque tonellos oleo plenos ibi recondidit et quinque dimidios. Hoc facto puerum ad se vocavit et ei claves dedit ac ait: puer, oleum meum tibi committo sub tua custodia, et puero claves tradidit. Post longum tempus contigit quod in terra illa oleum carum factum fuit. Dives hoc videns ait puero: Amice, veui, adjuva me oleum effodere et premium a me accipies pro tua custodia. Puer concessit et eum juvit, dives vero plenus