Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/664

Haec pagina nondum emendata est

642

amore ejus dormivitque cum ea et in tautum eam dilexit quod dolor de muliere totaliter quievit et filia cum patre filium eleganter peperit. Imperator eam intantum dilexit quod nuptui eam tradi volebat, timens tamen propriam confusionem et dampnum intolerabilem si fama adul- terii ejus fuisset profulgata, precepit ergo tilie sue ut parvulum ne- caret. Filia vero pietate motus ac dileccione carnali erga proprium filium nutricem pueri aput se vocavit private et dixit: accipe puerum istum et pannis preciosis indue et appende collo ejus marsubium annulum et aureos in continenti non paucos, et videas quod extra imperii limites portetur. Puer igitur in ungariam ductus est secus viam expositus et a transeuutibus est repertus, qui cum invenissent eum admirati sunt valde et eleganciam contemplantes infantis quia illum involutis insignibus ex nobili progenie judicabant ipsum esse proventum quia regi cui cum ferabat ornatus regis traderetur sti- pendys educandus, quoque cum filium non haberet ammirabatur; ta- lem inveutum hilariter suscepit valde divinitus destinatum reputans ex divina disposicione fieri quod per excessum aliene sobolis fieret ipse ejus heres. Deliberato ergo cum uxore consilio prefatum infan- tulum adoptavit in filium et nemo in regno de thalamis puer- perio expertus est in oppinione vulgari tamen puer in adapercionem quesitus de regis crederetur semine procreatus. Cepit itaque puer tam diebus quam noctibus augeri et cibariis atque vestibus regalibus est nutritus atque productus et in miram eleganciam tam vultus specie quam corporis proceritate succrevit; qui cum primo attigisset limites pueritatis fama quoad streunuitatem, pulchritudinem, sapienciam ubique volabat, carus et amabilis omnibus ut si hoc non dedissent vota natalibus esset modo in principem eligendus merito. Gaudet rex de filio adoptivo, cougaudet et letatur ungaria sibi tandem refloruisse in regio solio regni principatum, ab omnibus diligitur, suscipitur in dominum, coronatur ,in regem et adhuc vivente rege paterni tytuli suscipit dignitatem. Imperator cum audisset quod rex uugarie talem filium strennuum sapientissimum haberet, cogitabat filiam suam quam in stupro habebat, in uxorem ei tradere. Ignoransque quod esset ejus filius nunccios ad regem ungarie direxit de matrimonio perpetrando iuter filiam suam et ejus filium. Constituti sunt dies et convenerunt, iniit rex concessum filiura suum filie sue in maritum dare; filius matrem propriam desponsavit ignorans quod esset ejus mater. Finito matrimonio diversi ad propria revertuntur. Amor inter eos de die in diem crescebat; post aliquos dies rex ungarie iufirmatus vidensque quod vivere non poterat vocat filium suum et ait: tilii ecce morior,