Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/662

Haec pagina nondum emendata est

640

instrumentorum musicorum. Alius pictor. Tercius speciarius sive apo- tecarius. Quartus coquearius. Quintus leno. venit ergo primus ad so- rorem suam petens ab ea istam lapidem, que respondit: volo pro me habere. At ille: volo a te emere; at illa: quid dabis mihi pro illo? respondit: faciam tibi pulchrura sonum cum instrumento meo. At illa: quid faciam transacto sonitu, non fiat tibi pro tali pretio; volo me nuptui tradere ciim eo et honorifice vivere. Secundus frater similiter petens lapidem et illa negante se vendere offerebat ei pro illo pulchram picturam. Tercius veniens offerebat unum con- fectum. Quartus vero cum desiderans ofterebat unum bonum ])ipera- tum. Quiutus vero dicebat quod duceret eam pro illo ad lupanaria. Sed virgo hec omnia abire fecit et lapidem pro se retinuit. Post hec veuit ad eam rex quidam magnificus petens ab ea lapidem. Que respondit: domine nichil habeo aliud preter istum lapidem, quid da- bitis mihi inde? Respondit rex: pro isto lapide accipiam te in spon- sam meam et faciam te reginam magnam et dabo tibi affluentiam omnium bonorum que desideravit anima tua. At illa: domine tanta est magnificentia vestra quod vobis lapidem negare nescio; libentis- sime trado eum vobis, et ei dedit. Virgo illa est anima, lapis quem habet est voluntas liberi arbitrii. Quiuque fratres sunt quinque sen- sus corporis. Primus qui est histrio est auditus. Secundus qui est pictor est visus. Tercius qui est speciarius est odoratus. Quartus qui coquearius est gustus. Quintus qui est leno est tactus quia iu eo magis viget sensualitas et incurvat aniraam ad opus illicitum. Sic ergo illa virgo fuisset stultissima si pro aliquo predictorum tam vilissi- morum lapidem dedisset preciosum. Ita sine aliqua comparatione stultissima est anima que per cantum seducitur et fascinatur, ergo summopere debet reniti ne per tactum seducatur. Amen.

243, app. 47.

Quidam philosophus narrat, quod sibi traditi erant tres filii cujusdam regis ad informandum. Quos cum bene instruxisset, pater eorum volens scire quid libentius colerent pro deo suo. A seniore quesivit quid vellet habere pro deo suo. Consuetudo erat tunc tem- poris quod homines elegerent quid pro deo suo vellent habere. Re- spondit filius, quod libencius coleret pro deo suo Jovem. Cui pater: Qua de causa? Respondit tilius quod esset pre ceteris dicior, forcior et potencior. Cui pater: Potencia inquit non facit unum deum me-