Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/652

Haec pagina nondum emendata est

630

223, app. 27.

Legitur in historia romanorum, quod quidam magnus princeps habuit duos filios, unus sc. major morabatur cum patre in quodam pallacio. Et Junior in alio castro multum periculoso. Qui princeps scripsit tres literas per tres nuncios diversos ad filium, sed quartam misit tilio juniori per filium seniorem. Tenor prime litere per pri- mum nuncium tilio misse talis erat: Peccatum et maliciam totaliter relinque, virtutibus et honestate te conjunge. Tenor secunde litere talis erat: Dilige deum ex toto corde et voluntate qui ad ymaginem et similitudinem suam te creavit. Tenor tercie litere talis erat: De omnibus tuis nullum aliud peto, nisi ut me diligas.

Ad propositum. Iste princeps est deus, qui habet duos filios quorum senior est Christus qui moratur cum patre suo in celo tam- quam in proprio pallacio, filius junior est humana natura que mo- ratur in mundo taraquam in castro multum periculoso. Deus autem nunciavit humane nature has quatuor literas: prima litera talis est: peccatum vel maliciam etc. Ista litera fuit raissa in lege nature per abrahara qui ita vixit in matrimonio, ut dicit Augustinus, quod castitas quam habuit Johanues baptista in sua virginitate non est preferenda castitati abrahe quam habuit in suo matrimonio. Secunda litera fuit: dilige deum ex toto corde etc. Ista litera fuit missa per moysen in lege scripta. Quia ipse moyses promulgavit legem di- lectionis dei quam deus digito suo scripsit et ipse moyses eam primo proraulgavit et quomodo deus horainem creavit ad ymaginem suara. Tercia litera fuit: Sine amore deus etc. Ista litera fuit raissa in lege prophetarura per Ihreraiara, quando ipse prae ceteris prophetis la- mentabatur genus huraanum perditum propter carentiam amoris di- viui. Quarta litera talis erat: de omnibus tuis nichil aliud peto etc. Ista litera raissa est in lege gratie a deo per filium suum seniorem sc. dominum meum Ihesum Christum, quando intravit uterura virginis gloriose.

224, app. 28.

Consuetudo erat in quadara insula quod singulis annis regem faciebant, sed ille rex post annura finitum mittebatur in exilium totus nudus. Accidit autem quod quidam extraneus venit qui nesciebat morem illura, et feceruut eura regem; venit autera ad