Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/649

Haec pagina nondum emendata est

627

219, app. 23.

Filius quippe regis iherusalem desponsavit sibi filiam regis ba- bilonis. Acceptamque tradidit erudiendam atque ornandam subter manus custodis. Ipse vero abiit construere convivium. quam denuo reversus cum apparatu maximo talamum secum ad nuptias ornatores sponse ducens in palacium, eius corruptores tradens in carceris supplicium,

ReJitcfio. Karissimi, rex iherusalem est deus, cujus filius est Cri- stus; rex babilonis dyabolus; gentilitas vero erat ejus filia cum esset ydolatrie dedita, hanc ipsam a patre desponsatam cum pro ea sangwi- nem fundens in cruce de dyabolo triumphavit, hanc cure custodis tradidit dum ordini doctorum divina lege instruendam gemma virtu- tum decorandam commendavit. Ipse vero abiit convivium procurare, quia perfecte celum ascendit, locura ei aptum in domo patris per multas mansiones preparavit, deuuo cum exercitu omnium angelorum veniet eamque de babilone i. e. peregrinatione exilio eruerit atque in civitatem patris sui gloriosam iherusalem cum summo trepuudio introducet, tunc sponse ornatores simul introibunt quia qui ecclesiam his scripturis et dictis instruerint et bonis exemplis perornarent, et heretici et scismatici qui eam corrumperunt tunc in stagnum ignis et sulphuris missi perpetue ardebunt.

220, app. 24.

Erat quidam rex pius et potens, qui habebat uxorem in longin- quis partibus satis formosam et oculis hominum gratiosam. Rex iste duos nunCios ad reginam misit pro quibusdam negociis, unum post alium. Primus revertitur et pro verbis tantum verba reportabat quod de regina nichil loquebatur, quia oculos suos tenuerat quod nichil loquebatur, eam non vidit. Rediit alius et post pauca verba refert longam pulchritudinem regine historiam traxit et ait: domine mi, nunquam vidi pulchriorem mulierem, felix qui fruitur illa; et rex ad illum ait severe: Numquid in sponsam meam injecisti oculos impudi- cos, patet quod rera prosperam subtiliter emere noluisti. Jussit ergo rex revocari primum et ait illi: quid tibi de regina videtur? Atille: optime mihi videtur inquit quia libenter et pacienter me audivit que dixi ei ex parte vestra. Ait rex: numquam aliquid formositatis inest ei? Respondit ei: domine mi, ad hoc non fui missus, ut ejus

40*